LUCERNA al. LYCHNUS, LATERNA, LAMPAS, CANDELA, STILBA

LUCERNA al. LYCHNUS, LATERNA, LAMPAS, CANDELA, STILBA
LUCERNA al. LYCHNUS, LATERNA, LAMPAS, CANDELA, STILBA
etc. Gr. Φῶς, λύχνος, λαμπτὴρ, λαμπὰς, λυχνοῦχος, etc. quae tamen accuratius pensculata, non levediscrimen admittunt. Et quidem Laterna proprievas est, intra quod lux veluti latet, clausas. laminâ corneâ, s. tenui pelle, s. telâ lineâ, s. chartâ: Lucerna vero vas appellatur, in quo sine regmine velamentove lux immediate visitur effulgere, deque selumen effundere potinus in circumfluum aerem. Utriusque genus Λαμπτήρ est, quam vo cem modo de Laterna, modo de Lucerna, usurpatam reperies. Lampades potro et piceae Tedoe Luciferorum sunt, sl. Lampodophortorum, de quibus supra. Obeliscolychnium, militate instrumentum est, memoratum Theopompo Comico in Pace. Quae ex cera, aut sevo, propre Cadeloe vocantur: Stilba, Species Lucernae est, quae supra candelabrum poni solet, ut ex Phoenissis Aristophanis Iul. Pollux l. 10. declarat: qualibus ex orichalco Studiosos liter arum uti solere, ait Gyraldus Systagm. 9. Ita Licetus. Casaub. de ea resic, ad Suet. Iul. Caes. c. 37. Olim candelis sebaceis soli pauperes utebantur: reliqui facibus vel lucernis: bas Graeci λύχνους vocant: λυχνοῦχος autem est instru mentum, cui lucerna aptatur — pro quo milites Groeci ferebant obeliscolychnium etc. Vide quoque infra Lychnus. Et quidem usum Lucernoe primiomnium invenisse Aegyptii leguntur, Polyd. Virg. l. 2. c. 19. de Invent. rer- ex Clem. Alexandrino l. 1. Strom. et Euseb. Pamphilo de Proep. Euang. l. 10. c. 2. Quod indigitaturus Caesar Hadrianus in nummo suo aspidem (Aegypti symbolum, Pharus enim Alexandriae earum admodum ferax est) posuit cum Lucerna in capite. Hinc apud unos Aegyptios festum Lucernarum institutum est, totâ
regione celeberrimum, de quo vide Herod. in Euter. c. 62. ubi tamen veram festi rationem muslat, quae fuit, quod nocte illâ, Exod. c. 12. v. 29. et seqq. quâ Deus omne primogenitum in Aegypto percussit. cuncti Aegyptii Lucernas accendêrunt, surgentes ad lugendum mortuos suos primogenitos et ad urgendos Hebraeos, ut exirent: in cuius rei gratiam, ne peiorem plagam aliquando paterentur, festum id Accensionis Lucernarum Graece τῆς Λυχνοκαΐης, in tota Aegypto celebrandum statuêrunt. Et antiquitus quidem, ipsi Principes Lucernarum elegantiam non dedignati, et Reges quoque in earum fabrica occupati gavisi sunt. Plutarch. evim relatu in Demetrio, Macedonum Rex Aeropus, ubi vocabat, subtiles mensulas et Lucernulas, fabricando tempus traducebat. Suntque hae, quae manibus Regum fabricabantur, et artisicio pulchrae, et perantiquae, ut puta sebaceis ac cereis candelis, quarum auctor ignoratur, Polyd. Virg. de Inv. Rer. l. 3. c. ult. vetustiores, ac oleariae; post has enim demum ex sevo et cera candelae, quarum usus tamen perantiquus est, confici coepêre. Materia argilla, vitrum, metalla omnis generis: Figura non minus varia. Namque illatum aliquae visuntur spharticae, oblongae aliquae, quaedam tiangulates, nonnllae quadraugulum referunt, et ad arbitrium Auctoris aliae alias formas repraesentant. Praeterea earum multae uncium ellychnium habuêrunt, aliae duo, nonnullae plura. Vatiae quoque ab Artificeimagines iis insculptae deprehendunt: ut et nomina in seripta cum eorum, in quorum honorem ac usum factae erant. tum Artificum, qui hoc modo famae suae litare non omisêrunt. Perpetuae inptimis Lucernae quarum
veritatem fuse probat Licetus, et de quibus aliquid infra, celebres fuêrunt. Has fortuito experimento, forte circa Aeneae aevum, inventas credunt Eruditi, an ab iisdem Aegyptiis, apud quos cum philosophia et omnis disciplina floruerit olim prababile satisesta, parandae illos Lucernoe perennis artem habuisse, communicâsseque cum Principibus aliatum gentium, Constitit autem illa in cognitione materiae, inflammabilis ab igue; quae duplici substantiae innitebatur, ellychnio sc. ac liquori, quorum alterum absque altero esse poterat, et proin duûm generum Lucernoe hae fuêre. Namque caphura, naphtha, olea lateritia et huiusmodi alia pleraque in oleorum ac bituminum censu, sola ignem absque ellychnii ullius ope rapiunt, raptumque pertinaciter retinent: Contra examianto, asbesto charystiove lapide; ex villis Salamandrae; ex alumine Scariolae, ex Magnesia aliisque multis, parati olim potuit ellychnium diutissime falammae in Lucerna sustinendae aputm, vide supra in voce Linum. Illas vero non uno in loco posuêre antiqui: Namque ardebant in templis, intra muro ante numinis imaginem occultae, sub terta et ad aram et intra sepulchrum: Inprimis in his, iuxta cinerum ollas ac Defunctorum ossa, quod in Animae immotalitatis signum, quam ignea repraesentari specie notum, factum esse videtur. Unde Foxius, Aegyptit, inquit, vitam Lucernâ significantes, occasionem veteribus deaêre, ponendi Lucernas perpetuas in sepulchris, ibi, cum cadaveribus, Animas immortales morari semper innuentes. Addi potest, factum id in signum nobilitatis familiae, in talium enim solum tumulis Lucernoe ardentes vel etiam exstinctae comperiuntur. Sed de his plura vide apud Fottunium Licet. Opere insigni de reconditis antiquorum Lucernis: uti de more in publica laetitia ianuis vel fenestris lucernas appendendi, infra ubi de Luminum festo et Naali die. Utde communium Lucernarum usu pauca addam, eae domi forisque adhibebantur, ut videbimus infra, uhi de Lychnuchis Vett. Et Per noctes studiis eruditorum inservidbant, unde horum Praeses Minerva Lucernarum modulatrix Arnob. dicta l. 4. Numquid aliquando anobis conscriptum est, Mincrvam luminis Ministram et Lucernarum Modulatricem: Alludenti ad Homeri figmentum, qui praelucentem inducit Ulyssi Minervam. Et Petron Edit. Gons. de Salas p. 16. Edit. Bosch. c. 30. ubi cuiusque Daemonis Gentilibus culti officium, ut derideat, proponit in Epigr. cuius fragmenta Gnomologus aliquis conservavit, lucernas Pallladis ptoprias facit,
—— Natat obrutus omni
Neptunus demersus apua; Pallasque lucernas
Vindiat. ——
Sed et Lucerna coniugalis, quam pronuba, acceptâ unâ ex facibusillisquinque, Sponsae praeferri solitis, in thalamo accendebat, facibus ilico exstinctis, totam ardebat noctem, Iul. Caes. Scalig. poet. l. 3. c. 101. Imosoliti Vett. communiter pernoctibuslucernis uti, ut discimus ex Mart. l. 14. Apoph. Epigr. 39. cuius epigraphe Lucerna Cubicularia,
Dulcis conscia lectuli lucerna,
Quidquid, vis facias licet, tacebo.
Unde testimonium a lucerna, contra Megapenthem, exigi videmus apud Lucian. Κατάπλ. Nec omittendum, lucerna a Graecis accepisse frugales Rom. longe post candelarum usum, uti indigitatidem Epigr. 43. cuius Epigraphe Candelabrum Corinthium,
Nomina cadelae nobis antiqua dedêrunt:
Non nôrat parcos uncta Lucerna patres etc.
De usu Lucernarum in Sacris Vet. Test. alibi, aliquid infra in voce Lychnuchus. In Eccl. Rom. Lucernoe, inter ministeria sacta, occurunt in variis Chartis, apud C. du Fresne, in Gloss. Hinc Lucernales Psalmi, in eadem Communione Rom. Vesperae dicuntur, Macro: item Hora Lucernaria, Flordoardo in Hist. Rom. l. 4. c. 43. et Lucernarioe simpliciter, in Regulis Monasticis; Lucernarium quoque, Balsamoni in can. 91. Synodi VI. λυχνικὸν Palladio in Hist. Lausiaca c. 38. λυχναψία, Lucerarum accensio, in Gloss. Gr. Lat. etc. Ita autem Officium hoc vespertinarum precum appellatur, quod vespere occaso Sole, cum Lucernoe accenduntur,
peragi soleat. Hinc et Prud. cum hymnos pro singulis horis canonicis composuisset, quintum Vesperarum ad accensionem Lucernae nominavit. In ritu Ambrosiano non ipsae vesperae, sed resoponsorium, quod cantiru ad vesperas, Lucernarium appellari, adnotat Dom. Macer in hac voce, vide quoque illum in voce Lucernarium. Iu Eccl. Graeca septem ponit ἐυχὰς τȏυ λυχνικοῦ, preces lucernarii, Euchologium p. 10. et seqq. apud Cl. Suicer. Thes. Eccl. in voce Λυχνικὸν, qui et duplicis Ε῾ςπερινοῦ, bespertini hymni, parvi viz. qui ante occasum solis, et magni, qui paulo post ccasum, in eadem Eccl. et quidem extra templum apud Armenos, peragi consueverit, meminit in voce Ε῾ςπερινός. Apud Gentiles Lucernae trigonae, Diis Manibus; tetragonae, 4. Elementorum Geniis. heptamyxae, 7. Planetis; duodecim lychnis instructae, XII. Zodiaci signorum Geniis; 365. lychnis ardentes, Soli etc. fuêre olim ab horum cultoribus superstitiosis accensae. Sic de Tatentinis Athen. refert, eorum Curiam tot lychnis ardentibus, quor in Anno dies sunt, instrui fuisse solitam, l. 15. Vide Athan. Kircher. in Oedipo. In eiusdem museo assetvatur Lucerna Magica, instrumentum sc. quo, ope unius aut plutium lentium crystallinatum superficies, quibuscumque tandem diaphanis tamen coloribus, figuris aut imaginibus imbuuntur: quae tubo Opticae lentis prius probe instructo, lumine Lucernae accensae, intra obscuri cubiculi candidum parietem aut expansum lintenm, ita ad vivum una cum coloribus proiciuntur, ut omnes spectatores in admirationem rapiantur. Cuius inventi gloriam Athan. Kircher. deberi docet Georg. de Sepib. in Collegii Rom. S. I. Museo p. 40. Vide quoque Kircheri ipsius Artem Magnam Lucis et Umbrae, edit. ult. p. 768. Item Lucerna Mirifica, instrumentum sc. quo lucis radius adeo intenditur, ut non in tenebris solum, verum etiam in meridiana luce, eousque lumen evibret, radios suos spargendo, ut prae splendoris extuberantia, vix liceat inoffenso occlo eius fulgorem intueri. Quod artificium provenit ex segmento crystallini globi, cui retro positum lumen, et lucernarum more ex omni alia parte opacatum, tantum luminis fundit, ut Solem orientem credere possis atque adeo ad 200. pedes in tenebris minuto quam vis charactere scripta, legere, vide georg. de Sepib. in Colleg. Rom. S. I. Museo p. cit. etc. Sed et Lucerna piscis nomen, inter volatiles pisces, a Plin. l. 9. c. 27. relati; Rondeletio eundem cum hirundine et Salviano, cum milvo, facientibus. Nempe oeulos habet rubescentes; linguam item, palatum, aliaque interioris oris ita rubra ut sandaracham quoque vel cinnabatim vincant: quibus sic partibus lucet, quasi ore teneat prunas. Sed et oculi eo conferunt, quos itidem rube scentes
habet. Quosdam sane pisces oculis noctu lucem iaculari, testis idem l. 11. c. 37. Vide Gerh. Ioh. Voss. de Idol. l. 4. c. 48. ubi de avibus noctu lucentibus, supra, aliquid in voce Bohemica.
Lucernarum perennium, hactenus notarum, series, ex Liceto.
Antiochiae, quae postmodum Edessa dicta est, imperante Iustiniano, Lucernam repertam esse, quae statim a Christo passo supra portam quandam abdita, 500. Annorum decursu inextincta arserit, et e qua oleum in ignem proximum iniect um Cosrois Persarum Regis copias ad unum omnes consum pserit, memorat ex Cedreno, Franc. Citesius Pictaviensis in l. cui tit. Abstinens Confolentanea, apud Licet. l. 1. c. 7. Ateste, circa A. C. 1500. reperta est urna fictilis, et in ea altera urnula, in qua erat Lucerna adhuc ardens, inter duas ampullas, quarum una erat aurea, altera argentea, purissimo quodam liquore plenas. vide infra im Maximi Olylii Lucerna, Idem l. 1. c. 9. Bononiae, non ita multis ab hinc Annis Lucernas, in antiquissimis sepulchris, ardentes repertas fuisle, idem testatur eiusd. l. c. 18. ubi earum pulchertimas aliquot imagines ex museo Ulyssis Aldrovandi se habere natrat. Callimachus Lucernam, in honorem Minervae fabricâsse, in quam oleum infusum non consumptum fuetit, nisi exacto demum Anno, eo quod illi funiculus ex lino Carpasi loco ellychnii eslet, legitur apud Paus. in Attic. Vide Licct. c. 4. Caroli Mag. aetate romae, in sepulchro cuiusdam hominis Ethuici, candela ardens inventa est, quae nec aquâ nec vento potuit exstingui: donec lychno perterebrato liquor egressus illam desituit, Alph. Tostatus ex Helinando Chronographo, et Ioh. Aegidio Zamartensi, apud eund. l. 6. c. 46. Cassiodorus, paravisse se nocturnis vigiliis mechanicas Lucernas, conservatrices illuminantium flammarum, ipsas sibi nutrientes incendium; quae humano ministerio cessante, prolixe custodierint uberrimi luminis abundautissimam claritatem: ubi olet pinguedo non defecerit, quamvis flammis ardentibus iugiter totreretur, refert l. de Institutione div. Scriptur. c. 30. apud eund. l. 6. c. 49. Delphica Lucerna Plutatch, in Numa memorata, ignem similiter servavit perennem: qui si forte exstinctus fuerit, ut templo a Medis incenso belloque Mithridatico atque Romanorum civili factum, non aliunde quam ex pura Solis flamma de novo elici solitus est. Istiusmodi Lucerna et Athenis fuit,. Aristonis tyrannide exstinctâ: utrobique vidnae extra aetatem nuptiarum positae ignem custodientes, non novum adiciebant fomitem, sed ab exrernis solum iniuriis tuebantur, vide evud. l. 1. c. 29. Demostheni quoque sunt, qui Lucernam inextinguibilem eant adscriptum, eo quod ipse apud Plutarch. tam nobilem eius faciat mentionem. Verum an illa apud Demosthenem iugi flamma arserit, incertum est. Idem l. 1. c. 22. Edessae Lucerna celebtis, sub Iustiniano reperta est, vide supra in voce Antiochiae. Ferenti, (3. mill. pass. a Viterbio) ubi Suet. Othonis Imp. progenitores natos esse refert, repertae sunt aliquot lucernae, tem. pore Alex. VI. Pontif. partim in capsulis sepultae, partim in
parietibus muro inclusae, quae in aere aperto per aliquot horas ardentes kperdurârunt, adeoque per multa centena et Annorum milia iugiret lumen fundentes latuêrunt, Hier. Ruscellius l. de Illustr. Viror. Insignibus stemmatihusque, apud eund. l. 1. c. 8. Hectoris umbra, apud Virg. Aen. l. 2. v. 297. in somnis Aeneam alloquens,
Aeternumque adytis effert penetralibus ignem.
quam flammam laturus Aeneas tot Annis, per tot maria terrasque, suggerit talem fuisse, quae nullo extrinsecus fomite affundendo indiguerit. Idem l. 1. c. 12. Iovis Ammonis Virg. memoras Aen. l. 4. v. 200.
Centum aras posuit: vigilemque sacraverat ignem,
Excubias Divûm aeternas;
Sed inprimis mirabilis Lucernae meminit in eius Fano, Plutarch. de Def. Orac. ex relatione Cleombroti Lacedaem. qui de Lucerna hac perpetuo ardente, narrabat, ex Sacerdotum sermone percepisse: Quovis posteriore Anno minus olei absumi, quam praecedente. Idem l. 1. c. 5. Luciae Caesae Lucerna fictilis, in Gazophylacio Ulyssis Aldrovandi vandi asservata, eidem catalogo inseritur, ab eod. l. 1. c. 3. Merlinus, Magorum sapientissimus, nobile sibi monumentum, et in eo lampadem ad multas Annorum centurias absque fomite novo iugiter ardentem condidisse, canitur, a Lud. Areosto, de quo vide eund. l. praef. c. 27. de Minervae Lucerna Athenis Annum integrum ardente, vide paulo ante, ubi de Callimacho. In Minervae Britannicae aede perpetuos viguisse ignes, docet Iul. Solin. c. 24. quos Lucernas Lampadesve fuisse, ellychniis constantes, quorum materia concreverit in duriorem tophi substantiam, saxeos globulos et duritie et figurâ aemulantem, iudicat Idem l. 1. c. 7. In Munychia, parte Arheniensium urbis, ad Piraeum sita, in saxo vetusto Minervae Poliadis templum surgere, in quo lucis inextinctae lychnus fuerit, et Virginum domum a Iustino conditam, ubi Palladium ex ebore, Phidiae opus, refert Strabo l. 9. p. 396. Vide Licet. l. 1. c. 31. Mycerinum,, Aegypti Regem, quem Hier. Vecchiettus l. de Temp. aevo, Salomonis socerum fuisse contendit, filiae Obitum perpetuâ Lucernâ, bovi ligneo cadavet in se continenti adstante, illustravisse refert Herod. l. 2. c. 130. et seqq. apud Licet. l. 1. c. 13. In Neside ins in Neapolitano cratere sita, circa A. C. 1550. sepulchro marmoreo civis cuiusdam Rom. recluso, phialam intus repertam esse, in qua Lucerna adhuc ardebat, sed vase vitreo rupto exstincta, refert, Ioh. Baptista Porta l. 12. c. ult. apud Licet. l. 1. c. 10. Olybii s. Maximi Olybii Lucerna, iuxta A teste reperta, vide supra Ateste, inprimis fuit celebris; Collocata fuit illa inter duas ampullas, quarum maior hos versus inscriptos habebat;
Plutoni sacrum munus ne attingite fures,
Ignotum est vobis hoc quod in orbe latet.
Namque elementa gravi clausit digesta labore
Vase sub hoc modico Maximus Olybius.
Adsit fecundo custos sibi copia cornu,
Ne tanti pretium depereat laticis.
In minori haec erant: Abite hinc pessimi fures, Vos quid vultis cum vestris oculis emissuiis? Abite hinc vestro cum Mercurio petasato caduceatoque. Donum hoc maximum Maximus Olybius Plutoni sacrum fecit. Idem l. 2. c. 12. Pallantis, omnium celeberrima, circa A. C. 1401. non longe ab urbe Roma in sepulchro, suopra caput Defuncti, cuius corpus Procerum adeo, ut muros Urbis excederet, reperta nec flatu, nec aquâ exstingui potuit: sed in fundo perforata, effluxo liquore admirabili, evanuit Martinus Chron. l. 12. c. 67. Phil. Bergomensis in Supplem. Chron. l. 33. Volaterran. l. 33. c. de cael. et terr. progen. etc. apud Licet. l. 1. c. 11. Pioniae, quae modica Mysiae urbs fuit, iuxta Caicum fluv. quoties Pioni, uni ex herculis posteris, qui opp. condidit, incolae sacrificarent, e sepulchro illius fumum exhalâsse testatur Paus. in Boeotic. Quod indicium fuisse Lucernae subterraneae, iudicat Licet. l. 1. c. 19. Pisis, aliquot Annis ab incendio templi, inter maioris arae ruinas, inventam esse bitumine plenam et calentem adhuc Lucernam, refert Iac. Mancinus Politianus apud Licet. l. 1. c. 15. in Prytanco, Athenis ignem sem piternum asservatum fuisse, a viduis, docet Plutatch. in Numa: ubi non obscure, innuit, eum in Lucerna exarsisse, quam ab externis iniuriis, citra novi fomitis adiectionem, mulieres illae cust odierint. Idem l. 1. c. 28. in Pyrethiorum, quae septa ingentia erant, meditullio, stetisse aram, ubi inextinctus servaretur ignis, testis est Cael. Rhodig. lect. Antiq. l. 7. c. 29. cui assentitur Strabo, ubi de Cappadocia agit, l. 15. p. 733. eum a Magis custodiri docens. Hunc in materia diutissime ardente conceptum fuisse, conicit Licet. l. 1. c. 20. Romae, Lucernam e ruderibus quibusdam erutam, quam qui effoderant, accensam invenerint, intus habentem nonnihil bituminis cuiusdam, se conspexisse, refert Iac. Mancinus Politianus, apud Licet. l. 1. c. 15. Salerni, in aede Episcopali visae a Iac. Sirmondo Lucernae ardentis, meminit Ianus Grut. in Volum Inscr. antiqq. p. 1148. n. 17. l. saepius laud. c. 21. Trithemii ignes aeterni, vide infra Trithemius. in Tulliolae, Cic. filiae, monumento, Paulo III. Pontif. aperto, Lucerna ultra mille quingentos Annos ardens, ab ingrediente novo aere exstincta est. Guido Pancirolus Rer. Mem. Deperdit. l. Aliique apud eund. l. 1. c. 2. In Veneris fano alicubi candelabrum, et in eo Lucernam sub dio sic ardentem, ut eam nulla tem pestas, nullus imber exstingueret, fuisse, memorat Augustin. de Civ. Dei l. 21. c. 6. conicitque Asbesti lapidis virtute id factum esse, apud Licet. l. 1. c. 6. Vestalium Virginum aeternum ignem, non in rogo ligneo, sed in Lucernis lampadibusque petennibus exarsisse, contendit Idem l. 1. c. 30. Plutarch. in vita Numae, ubi eum cum igne sacro et Delphis et Athenis in Lucerna templi ardente confert, et Ovid. qui ignem Vestalium Virginum puram vocat flammam. Vide infra in voce Vesta ubi plura hanc in tem. Vives Ioh. Lud. non solum Parisiis kpermulta ellychnia ex lino vivo, quod ignibus non absumitur: sed et Lucernam vidise e sepulchro quodam erutam, quae per 1500. ardens Annos, ut cointrectari coepta est, in minutissimum abieret pulverem, testatur in Comm. ad Aug. de Civ. Dei l. 21. c. 6. de qua vide Licetum l. 1. c. 14. Ursi iconem exhibens Lucerna, vide infra Ursa. Vulcano Rom. domum consecrâsse, aedem constituisse, dicavisseque, et sub ea in loco subterraneo lampades Lucernasque multas collocâsse oleo vivo nuncupato repletas: quod alias asbestinum et incombustibile dictum, perennem flam mam, in eius s. signum s. honorem, accensam custodierit, testatur Plutarch. Quaest. Rom. cuius rei et Stat. alicubi meminit, etc. Licet. l. 1. c. 26. et plura de his, toto eius opere, ut et supra in voce Acaemeti.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать реферат

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”